Latin
SECTIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 389
Unproofread scanNot analysed yet
Id saltim hoc loco monendum esse duxi: quod triplices in homine observentur actus, in se &sua natura distinctissimi, nempe mentales, quae intellectu &voluntate absolvuntur, ac homini proprii sunt, ideales, qui in receptione idearum ex obiectis &inde emergente certa sensatione &perceptione fiunt, quos cum brutis animantibus communes habemus, &denique actus pure physici, sive motus, qui ex operatione &mutua actione rerum corporearum resultant, &pro diversa structura, situ, nexu, dispositione, magnitudi ne &figura solidorum &flu dorum, certo numero, ordine &fine etiam eveniunt, ac a Philosophis dicuntur mechanici, &aeque principium illud quod intellectu praeditum, neque illud quod ideas format, sed vim motricem, quae omnibus rebus corporeis essentialis est, varie modificatam, pro caussa vera, proxima &immediata agnoscunt. Et tales actus physici sunt verum Medici &Ex his moMedicinae obiectum, eo quod vita, sanitas, laesio actionum, chanici Mesive morbus, eorum extinctio, sive mors, praeservatio &redicinae obiestitutio a morbis, item vis &virtus rerum quae nocent &ctum. prosunt corpori humano, ab his primo proxime &immediate dependent, utut non negari possit; ex divina commercii &confortii lege, quam summus opifex inter actiones vitales, sensuales &mentales sancivit, cogitationes ac phantasias hominis limitatam &determinatam quandam habere potentiam, actus istus pure physicos, non caussaliter efficiendi, sed potius turbandi &quadantenus disponendi. IV. Vt itaque paullo clarius &specialius mentem nO- Horum mostram promamus, per naturam corporis humani, quae secun- num occono. dum mia natura. dum Hippocratem omnis sermonis &ratiocinationis in Medicina principium esse debet, nihil aliud intelligimus: quam progressivum &in circulum abeuntem sanguinis &omnis generis humorum motum, a cordis &vasorum, quibus fluida continentur, aliorumque solidorum motu contractorio &dilatatorio reciproco, dependentem, quo solidorum &fluidorum decenti motu, tam partium utilium &qui in usum retineri debent, continua secretio, quam etiam variae indolis inutilium, per convenientia emunctoria &cribra excretio, perficitur.