Latin
SECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 39
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Ab angina pergimus ad phrenitidem, quae est linflammatio membranarum cerebri &sese manifestat delirio feroci, cum oculis rigentibus fulgentibusque, febre ardente, vigiliis assiduis, rubore faciei, arteriarum vehementi, non secus ac si in cranii Differt phrenitis cavo pulsarent, &circa tempora vibratione. a mania, quod illa affectus acutus &utplurimum febrium symptoma valde periculosum, mania vero malum est chronicum sine periculo &febre. Aphrenitide porro mentis alienatio, aliis febribus iungi solita, gradu dignoscenda, quia mitius procedit &facilius abigitur. Distat etiam phrenitis a melancholia, quae itidem malum est chronicum, &collecto in vasis, praesertim capitis, sanguini crasso originem debet. Tandem etiam differentia intercedit inter phrenitidem &hydrophobiam. Etenim hydrophobia a canis rabidi morsu inducitur, eiusque specialior nota characteristica est liquidorum omnium aversatio, adeo ut affecti