# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 390

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECTIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/390

His motibus recte & ordine succedentibus, vita & integritas corporis conservatur ac morbidae laesiones arcentur, iisdemque inordinate se habentibus, partium & actionum laesiones, sive morbi, oriuntur, quorum sanatio illis in ordinem per convenientia auxilia redactis, evenit atque conficitur. Hic autem activus, vegetus systoles & constrictionis solidorum motus, tanquam vera caussa, quae recte dici potest anima, actionum vitalium, non a principio quodam spirituali, morali & metaphysico, sed partim a solidorum & vasorum structura organica & virtute elastica, partim a fluidi tenuissimi, magna potentia movendi instructi, ac in sanguine arterioso & nervis contentii, in motrices omnis generis partes maxime tubulosas influxu dependet, Iam quum clarissime constet, quid sit natura illa corporis conservatrix & medicatrix; nunc dispiciendum erit: qua methodo, qua via, haec ipsa natura, cuius plane mirabilis in liberando corpus a praesentibus morbi & mortis periculis vis est ac energia, hoc solenne vegotium perficiat. Nam certe cognitio huius methodi, qua natura, quae infinite sapientem architectum pro auctore habet, utitur, merito vera ac firma cynosura est artis medicae, quae secundum hanc leges & regulas suas medendi construere debet, ut naturam recte agentem non turbet, vel pervertat, sed potius sequatur & imitetur, vel deficientem & impeditam adiuvet atque in ordinem reducat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
