# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 397

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECTIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/397

Ex quo facile colligitur, quia a sanguinis abundantia, qua nimium vasa distenta sunt & turgent, impeditur sanguinis per partem inflammatam liberior transpulsus, ut potius exinde maior sanguinis in eadem fat stagnatio ipsaque inflammatio incrementum capiat, tali in casu nihil praesentius esse, quam sanguinis detractionem provide institutam, partim quo maior stasis & inflammatio impediatur, partim etiam ut liberior cursus universo sanguini & transpressio per partem affectam concilietur. Vicissim & illud ex prima & principe morbis medendi lege naturae addiscimus, non valde nimiam esse sanguinis quantitatem exhauriendam, siquidem detracta sic nimia sanguinis copia, non sufficiens fit ad partem affectam eius appulsus, quo tamen stasis, quae caussa morbi est, dissolvi debetQuare graviter ii peccant Medici, qui in febribus inflammatoriis quando sanguis deficit, repetitas venaesectiones moliuntur, quibus nihil aliud perficiunt, quam ut inflammatam partem celerrime ad sphacelum perducant. Et dum in minimis & capillaribus vasculis sanguis & humores stasin ac inflammationem concipiunt atque ex his ipsis eluendi sunt, per haec tamen sanguis crassus & densus difficillime transit, facile apparet, ea omnia, quae humores fluxiles reddunt, quae diluunt, humectant & immodicum calorem, quo serum tenue absumitur, contemperant, remedia convenientissima esse: contra omnia, quae humores incrassant, quae calorem augent, humidum absumunt, uti opiata & calidiora sudorifera, in omni inflammationum genere noxiosissima esse. XV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
