# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 399

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, HIOREIS MEDENDI METIIODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/399
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/399

HIOREIS MEDENDI METIIODO. poris fiat, Ex quo iam conficitur: omnia ea, quae ad contemperandam materiam acrem faciunt, & quae succos sanguini dulces, gelatinosos, benignos ingenerant, naturae vacillanti egregie opitulari Hinc patet, praestantissimum inhis morbis usum esse decoctorum, quae leniunt & demulcent. acrimoniam, qualia parari solent ex dactylis, ficubus, radice glycyrrhizae, floribus papaveris rhaeados, semine foeniculi. Pater quoque porro, plane eximium esse usum bezoardicorum, quae fixioris indolis sunt & acrimoniae humorum temperandae egregie serviunt. Neque ex dictis amplius obscurum esse poterit, quam valde graviter & perverse in curando procedant ii, qui statim ab initio, antequam materia cocta, temperata & ad exclusionem apta reddita fuit, sudoriferis valentioribus & expellentibus hos morbos tractant, quibus certe nihil aliud efficiunt, quam ut acerbiora symptomata ipsumque funestum exitum accersant. Denique ex allatis id quoque patescit; quod quum materia per cutem sit eliminanda, nefarii sint eorum ausus, qui eo tempore, quo ipsa ad hoc in superficie corporis emunctorium transmitti debet, valentiora purgantia, diuretica, aut emetica, vel etiam acida refrigerantia, aut opiata, vel nimia quantitate nitrosa, praesertim in infantili aetate, propinant, aut corpora liberiori aeri exponunt. XVII. Febres quoque intermittentes remedii & praesidii Fobrium inquippiam complectuntur, & haud raro sine Medici auxilio termittontium natura. Quum cum insigni subsequente emolumento discedunt. lis docursus. enim contumaces ex iisdem, ut sunt quae autumno, vel hic me accedunt, nec non quartanae focum ac fomitem plerumque altius in abdominis visceribus, hepate, liene vel pancreate constitutum habeant, eaque propter corpora sanguine crasso farta crebrius infestare soleant, ac nonnunquam vel sponte, vel per imprudentem medicationem, in icterum, anasarcam, asciten, pedum oedemata, aut licnis tumorem concedant: ize.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
