# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 40

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. III. DE MORRIS CVRATE DISCERNENDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/40

SECT. I. CAP. III. DE MORRIS CVRATE DISCERNENDIS fecti viso tantum liquore aliquo, mirum inhorrescant & motibus convulsivis corripiantur. §. XIX. Hepatis inflammatio duplex est, vel enim in parte concava consistit, vel in parte convexa. Signa, quibus illa cognoscitur, sunt singultus, vomitus, cardialgia, ardor & dolor fixus sub scrobiculo cordis, versus latus dextrum, febris tussis sicca, inspiratio difficilis, alvus adstricta. * Quando vero in convexa parte erysipelacea inflammatione hepar affectum est, tunc in costis spuriis lateris dextri dolor gravativus, constrictivus & punctorius percipitur, cum tussi, febre, respiratione difficili. Et hac ratione mentiri solet pleuritidem spuriam, a qua tamen discriminatur febre ac respiratione remissiori, & dolore infra diaphragmatis regionem urgente: quibus accedit, quod pleuritis spuria facilius discutitur & die septimo utplurimum finitur sudore vel haemorrhagia; in hepatitide vero, si res male succedit, convulsiones praesto sunt, vel si diutius perdurat, quippiam hydropici vel hectici, ob abscessus latentes, post se relinquit. Nephritis pura & simplex, quae est levior renum inflammatio, in eo a nephritide calculosa discedit, quod in illa dolor circa lumbos fixus, sed tendens & pressorius diuturnus esse soleat, in calculosa vero longe acerbior, qui etiam locum mutat & se magis extendit ad ilia; siquidem exquisitus ille dolorificus sensus, qui a calculo fit, demum in uretheribus eorumque principio, non vero in renali substantia, sese exserit. Deinde in calculosa nephritide sabulum crassum per urinam secedit, quod in nephritide simplici non contingit, utut crystalli rubicundae & pellucidae vitri urinalis parietibus sese apponant. Neque etiam nephritis cum malo ischiadico confundi debet, quod quidem facile accidit, quia in hoc dolor saepius per totum femur excurrit, quod inde stupore atque rigore afficitur, nihilominus tamen disparitas utriusque exinde patescit, quod eius

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
