# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 400

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, HIOREIS MEDENDI METIIODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/400

Google d by cedant: nihil certe efficacius magisque aptum ad obstructa & infarta haec viscera reseranda excogitari poterit, quam citatior atque validior sanguinis ad oppilatos tubulos appulsus ac motus, quo utique succi crassi & impacti urgentur, latibulis eliduntur iterumque in motum percientur, ut hinc solutis obstructionum repagulis, ipsa febris, vel sponte saepe, vel exigua artis ope, felicissime desinat. §. XVIII. Quia vero graves a sanguine nimis copioso & crasso oppilationes, minus ex voto a sola natura expediri queunt, sed potius recurrentibus tam crebro paroxysmis, sanguinis massa admodum consumitur, intemperiem calidam biliosam contrahit, ipsaeque vires simul exhauriuntur; omnino artificis est, optimum naturae processum opera sua, quantum fieri potest, secundare, omniaque auxiliorum genera eo dirigere, quo farcti obstructione viscerum meatus referentur. Quo pertinet maxime prudens & circumspectus pro diversitate corporum usus salium aperientium, spissos succos colliquantium & abstergentium, decocta & infusa ex radicibus & herbis amaris aromaticis incidentibus balsamicis concinnata, accommoda evacuantia, ut sunt balsamicae nostrae pilulae, item mercurialia rite praeparata; quae omnia debito ordine ac tempore administrata, utique ad debellandas has contumaces febres & corpus ab imminenti periculo tuendum, praestantissimae sunt efficaciae. Contra vero nefaria sane & perversa rebelles intermittentes sanandi est methodus, qua mox in principio purgantia validiora & emetica, item sudorifera, opiata & adstringentia, liberaliori praesertim manu, propinantur; eo quod hoc facto, obstructiones potius obfirmantur, & pessimae recidivae, vel alia longe graviora mala arcessuntur, quae nullam sanationem admittunt. §. XIX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
