# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 408

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, HIOREIS MEDENDI METIIODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/408

XXVIII. Neque vero tantum natura quandoque in opere deficit, verum etiam nonnunquam alienos plane ac perniciosos. in corpore concitat motus, qui caussae removendae neutiquam accommodi sunt, sed potius exacerbationi favent. Hunc in censum referendae sunt illae sanguinis evacuationes, quae si non sanguinis copia delinquit, sed serum acre causticum nerveo membranosis partibus insidet & enormes profusiones in impuris cachecticis corporibus suscitat, uti saepius contingit in purpura, variolis, morbillis, scorbuticis & arthriticis minus plethoricis, eveniunt, sub quibus sanguis, qui potius servari debebat, unacum viribus effunditur, nec ullo modo tenuissima acris materia morbi caussa eiicitur. Hinc utique in tali casu Medico opera danda est, ut qua fieri potest celeritate, has perniciosas eiectiones compescat, quod tamen non violentis stipticis & constringentibus expedire consultum est, sed spasticae multo magis stricturae laxandae, xandae, humor acris temperandus & discutiendus, quod Eacommodissime diaphoreticis sedativo nuptis praestatur. dem ratio est haemorthagiarum, quae ex obstructione, induratione, vel infarctu viscerum, subnascuntur in cachecticis atque hydropicis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
