Latin
HIOREIS MEDENDI METIIODO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 409
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc enim sanguinis evacuationes per nares, haemorrhoides, vel etiam vomitum frequentiores, maxime detrimentosae esse solent, quia mali caussam non tollunt, sed potius vires consumendo, fatalem morbi exitum procurant. XXIX. Ex febribus, sive febrilibus spasticis generis nervosi Febribus &vasculosi commotionibus, minus salutares sunt, quae a sphacelo interno, ut sunt malignae, vel a corruptione lenta viscerum aut apostemate, ut sunt hecticae, oriuntur, &phthisicis, cachecticis atque hydropicis superveniunt, quippe quae reliquias boni sanguinis ipsasque vires penitus consumendo, certissime ad mortem ducunt. Ab assumto veneno caustico, a laesione vel punctura externa partium nervosarum ac tendinosarum, a calculo ureteribus infixo, bile caustica, vermibus, hernia incarcerata, ardore ex concedentibus in exulcerationem confluentibus variolis omnibusque gravissimis doloribus, febres fieri acutas, quas Veteres dixerunt symptomaticas, experientia indies edocet. Sed omnes sic accedentes febres, nihil boni, sed plus damni minantur &merito qua fieri potest celeritate &dexteritate exorbitantes hi motus sunt sistendi; quandoquidem frustra caussis a quibus pendent opponuntur, nec easdem ullo modo subigere &abigere possunt, sed potius dum ad affectam &irritatam partem sanguinis maiorem affluxum proritant, inflammationem ipsamque postea sphacelationem inducunt. Haud dispar indoles est quarundam intermittentium, earum scilicet, quae a prohibita perspiratione, iracundia graviori, cibo cum nausea sumto &male digesto, saburra vitiosorum prima in regione succorum &bile acri caustica proficiscuntur. Hae enim Fff (Hoff. Syst. Med. p. III.) enim si subsunt caussae, febriles impetus atque commotiones ad illarum emotionem parum omnino faciunt, quin potius expedit, vel emetico, vel salibus detersivis, aut conveniente laxante &acrimoniam temperantibus, caussas aggredi, ac postea, ubi febriles motus sponte penitus conquiescere renuunt, roborantibus ac tonicis eosdem sistere atque componere. XXX. lisdem minus salubribus naturae motibus accensendi sunt, qui tam membranas cerebri, quam spinalis medullae, infesto fortiori spasmo exagitant, totumque nervorum &musculorum systema in consensum pertrahunt.