Latin
HIOREIS MEDENDI METIIODO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 412
Unproofread scanNot analysed yet
inquiens, leges, naturae legibus debent esse consentaneae. Et felix medicatio, cui adiutrix natura succurrit, irrita vero, quae repugnante natura tentatur; cui assurgit pariter Henr. ab Hoer obs. 5. perhibens: Medicum motum naturae dominae suae observare debere, &nihil ea operante temere mutare, nisi, ut vel infrenem frenet, vel ut pigriorem excitet. XXXII. Sed dolendum omnino plurimis ignotam esse optimam &securissimam naturalem morbos sanandi rationem. Plures quidem praepostero nisu arcana ad certos, immo universalia ad omnes, morbos curandos, magno studio undique conquirunt, quae accuratius perpensa re, spem plerumque fallunt &manifesto ignorantiam arguunt medentum, quasi in tanta corporum caussarumque morbificarum diversitate, unum idemque omnibus aptum esset atque accommodum: pauci autem de simplici, facili &compendiosa naturae methodo cogitant, quum tamen non tantum medicamenta curent, verum ipsa potius natura, per remedia convenienter adiuta. Et licet sint; qui naturam mirum extollunt ut praeter eam nihil sapere videantur: teste tamen experientia, haud raro in eo delinquunt, quod nec ipsas naturas, nec motus naturae, qui in salutem, ab iis, qui ad perniciem tendunt, solicite distinguant, &naturae opus, ad salutarem, uti putant, finem, licet incongrua ratione, directum, interpellare nolint.