# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 412

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, HIOREIS MEDENDI METIIODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/412

inquiens, leges, naturae legibus debent esse consentaneae. Et felix medicatio, cui adiutrix natura succurrit, irrita vero, quae repugnante natura tentatur; cui assurgit pariter Henr. ab Hoer obs.5. perhibens: Medicum motum naturae dominae suae observare debere, & nihil ea operante temere mutare, nisi, ut vel infrenem frenet, vel ut pigriorem excitet. XXXII. Sed dolendum omnino plurimis ignotam esse optimam & securissimam naturalem morbos sanandi rationem. Plures quidem praepostero nisu arcana ad certos, immo universalia ad omnes, morbos curandos, magno studio undique conquirunt, quae accuratius perpensa re, spem plerumque fallunt & manifesto ignorantiam arguunt medentum, quasi in tanta corporum caussarumque morbificarum diversitate, unum idemque omnibus aptum esset atque accommodum: pauci autem de simplici, facili & compendiosa naturae methodo cogitant, quum tamen non tantum medicamenta curent, verum ipsa potius natura, per remedia convenienter adiuta. Et licet sint; qui naturam mirum extollunt ut praeter eam nihil sapere videantur: teste tamen experientia, haud raro in eo delinquunt, quod nec ipsas naturas, nec motus naturae, qui in salutem, ab iis, qui ad perniciem tendunt, solicite distinguant, & naturae opus, ad salutarem, uti putant, finem, licet incongrua ratione, directum, interpellare nolint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
