# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 413

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/413

ma, ita elegantissima & principiis naturae mechanicis quam maxime accommoda, utpote in aequabilitate & temperie, ordine ac motu solidorum aeque ac fluidorum, consistit utique administratio vitae & sanitatis, & hunc quae imperturbatum servat natura successum, iure robusta dicitur ac valens. Sunt vero maxime plebeii, pauperes & rustici, qui simplici & populari victu fruuntur, a robustis parentibus geniti, nec robur affectuum intemperie ac impetu, vel immoderatis animi fatigationibus atterunt, aetate iuvenes ac viri, qui naturae robore pollent. Vicissim languet plerumque ac debilis est natura in nobilibus, opulentis, laute ac inordinate viventibus, a parentibus morbidis prognatis, patheticis commotionibus crebro obnoxiis, meditationibus studiisque nimium indulgentibus, senibus ac infantibus, post morbos perpessos, aut ubi occulta labes fluidis vel ipsis visceribus inhaeret, in quibus motus solidorum & fluidorum anomali sunt inordinati atque remissi. XXXIV. Valens igitur ac robusta natura, ad tuendam & revo- Valenies sint? nec no? candam corporis integritatem apta est, debilis autem & infirma minus, sed in praestando saluberrimo hoc negotio languet. Illa morbos gravissimos saepe sola, vel levi tantum arte adiuta, remotis nonnunquam tantum obstaculis, percurat, haec vero difficilis est ad sanandum, non sola sufficit, sed opportuno Medici consilio & auxilio indiget, quin omnem saepe exquisitissimam medentis eludit artem. Hinc utique multum interest, quo Medicus naturam aegri curate noscat, & felix sane censendus, cui fortuna in eo favet, ut natura valente pollentes sanandos nanciscatur, fortunatior adhuc, si sint genere, honoribus atque divitiis eminentes, qui ipsum illustri praeconio nobilitare simulque muneribus excipeCAP. re possunt amplissimis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
