Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 414
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. METHODO, ORDINE ET LE GIBVS ARTIS IN MEDENDO N superioribus satis, ut puto, evidenter ostendimus, a benignissimo &infinitae sapientiae corporis humani opifice ita constructas &coagmentatas esse machinae animalis varii generis partes, ut certi ac determinati motus solidorum &fluidorum progressivi simulque secretorii, depuratorii &excretorii contingant, qui non modo ad vitalem conservationem &durationem corporis in se corruptibilis vergant, sed etiam summo artificio ita instructi sint, ut ubi a nocentibus rebus &caussis inordinati sive morbidi fuerint redditi, illi ipsi ad submovendas &destruendas illas caussas a quibus Et hoc est quod Veteres voluerunt, pendent, conspirent. &quod etiam ipsa attenta confirmat experientia, plures nempe &graves etiam aegritudines, sponte solius naturae viribus, sine peculiari Medici auxilio, sanescere, &naturam optimam morborum esse medicatricem. II. Posset itaque quispiam facile inde hoc elicere dubium: quod quum tam eximia sit naturae virtus atque potentia, vana &supervacanea censeri mereatur in morbis tollendis omnis Medici ars &opera.