# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 414

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/414

CAPVT II. METHODO, ORDINE ET LE GIBVS ARTIS IN MEDENDO N superioribus satis, ut puto, evidenter ostendimus, a benignissimo & infinitae sapientiae corporis humani opifice ita constructas & coagmentatas esse machinae animalis varii generis partes, ut certi ac determinati motus solidorum & fluidorum progressivi simulque secretorii, depuratorii & excretorii contingant, qui non modo ad vitalem conservationem & durationem corporis in se corruptibilis vergant, sed etiam summo artificio ita instructi sint, ut ubi a nocentibus rebus & caussis inordinati sive morbidi fuerint redditi, illi ipsi ad submovendas & destruendas illas caussas a quibus Et hoc est quod Veteres voluerunt, pendent, conspirent. & quod etiam ipsa attenta confirmat experientia, plures nempe & graves etiam aegritudines, sponte solius naturae viribus, sine peculiari Medici auxilio, sanescere, & naturam optimam morborum esse medicatricem. II. Posset itaque quispiam facile inde hoc elicere dubium: quod quum tam eximia sit naturae virtus atque potentia, vana & supervacanea censeri mereatur in morbis tollendis omnis Medici ars & opera.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
