# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 416

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/416

Porro licet non negandum, naturam firmum & praestans suggerere subsidium, in emovendis iis morbificis caussis, quae motibus obsecundant & expugnari possunt, in alteratione tamen & correctione humorum nocentium non minus necessaria, eadem parum vel nihil opitulatur. Sic quando acidi, pontici & corrosivi humores primas vias obsident, qui vehementes dolores, spasmos ac tormina, uti apparet in infantibus, concitant, item in hypochondriacis, in quorum ventriculo omnia coacescere solent, plus certe commodi & utilitatis ab acidum absorbentibus exspectandum est, quam Idem sentiendum, si bilis exab omnibus naturae motibus. superat praecalida, eaque acris caustiea inflammans est, tum certe natura sola non fufficit, sed medicamentum demulcens, orgasmum bilis acris deprimens, v. g. nitrosum & absorbens, omne fere curationis punctum absolvit, quemadmodum id luculenter patet in affectibus cholericis & ex gravi iracundia enatis. Neque etiam venena quae pauco tempore necant assumta, solius naturae ope cicurantur & noxa eorundem abigitur, quum experientia testetur, sub vehementibus a natura suscitatis vomitibus & purgationibus, mori aegros, qui demulcentibus, oleosis & lacticiniis potuissent servari. Praeterea in multis morbis, praesertim acutis, natura evacuationes per haemorrhagias sudorem & alvum molitur, quae tamen saepe non sufficiunt, sed imperfectae sunt, ideoque arte adiuvari & promoveri debent; vicissim crebrius nimias profunsiones sanguinis & humorum Tuscitat, quae quia vires adimunt corpusque nimium exhauriunt, componendae sent atque sedandae. Nihil quoque fere evenit frequentius, ac ut motus vehementes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
