Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 418
Unproofread scanNot analysed yet
Ne igitur in hoc tanti momenti negotio peccet Medicus, sed firmam habeat regulam, normam ac legem, ad cuius praescriptum consilia &molimina sua instituere atque dirigere queat; non utique alienum, sed convenientissimum erit, ut universales quaedam regulae &medendi leges, iam praescribantur, quibus summo cum fructu in medendo uti possit artifex. VII. Ex his prima est: omnibus in morbis ordinem &successum actuum motuumque spontaneorum, immo ipsu tempora, quibus natura sola medelam in salutem aegrotantium molitur atque absolvit, curate &perquam solicite observare decet. Vix vero ullus e morborum classe est, in quo tam conspicua naturae methodus tamque distincta decursus tempora, quam in variolis. In variolarum enim morbo observatur, naturam primo certo temporis spatio uti ad materiam illam causticam partibus nervosis inhaerescentem, tamque saeva in principio concitantem symptomata, attemperandam, quo mobilis &disposita fiat ad evacuandum, hoc facto, deinde excretionem ordinario intra tertiam &quartam diem auspicari, eidemque iterum certum, duorum vel trium dierum tempus impendere, ita quidem, ut a superioribus ad inferiores descendat partes, &corporis corticem per omnem ambitum successive exanthiematibus conspergat. Absoluta eruptione, rursus determinatam periodum infumit suppurationi &materiae evacuatae maturationi, eaque confecta, interposito certo temporis spatio, ulcuscula siccat atque consolidat, incipiendo pariter in superioribus, ac desinendo in inferioribus. Et hic est solennis ille naturae hoc in morbo processus, hic ordo, haec tempora, quae artifex studiose notare debet, quo tempestive fatiscenti naturae succurrere possit, nec unquam adversi quippiam huic methodo praepostere moliatur. Idem vero etiam in aliis morbis obvium est, adeo, ut cardo medendi rationis, qua natura utitur, in eo potissimum vertatur, ut primo semper materiae hostilis &vitiosae correctioni studeat, eandemque ad evacuationem disponat atque praeparet, idque fere in omnibus morbis, febribus non tantum exanthematicis, verum etiam inslammatoriis, simmo chronicis; quae proinde methodus pari studio servanda est ac imitanda.