Latin
ET RECTE DIGNOSCENBM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 42
Unproofread scanNot analysed yet
Alius enim est a causa materiali caustica erodente, in ipsius ventriculi cavo contenta, quemadmodum fit a venenis causticis &fortioribus emeticis assumtis; alius vero oritur a motu sanguinis impetuosiori, ex aliis &remotis partibus ad ventriculi vasa, praesertim brevia, quae facile perforantur, delati, quale quid fieri suevit in mensibus &haemorrhoidibus subito &cum violentia quadam repressis; atque eiusmodi vomitus plerumque suas statas ac certas periodos servare solent. §XXIII. Porro in mictione cruenta haec potissimum distinctio observatu digna est, quod alia fiat ex calculo asperiori, uretherum vel urethrae vascula dilacerante, quae tamen rarior est, neque facile in nephriticis comparet, &exigua etiam tunc stillat sanguinis quantitas: contra vero si citra quandam violentiam a sanguinis impetu, ad renum substantiam ex aliis partibus rapto exoritur, sincerus largiter saepius sanguis, sine singulari incommodo vel sensu, cum urina emittitur, &interiecto pauco tempore, ad fundum colorem non rubicundum, sed ex bruno fuscum exhibens, secedit. Affectus hic familiarius accidit aetate gravibus, vegetis tamen &plethoricis, ac saepius sine periculo contingt. Stillicidium sanguinis ex praeputio rarior quidem affectus est, a nobis tamen binis vicibus observatus in ple: horicis &senio iam proximis, his a mictu cruento notis dignoscendum, quod guttatim stillet sanguis, &quidem continuo, etiamsi urina non reddatur, quum in mictu cruento nunquam, nisi simul cum urina, sanguis proliciatur. XXVI. Tum fluxus sanguinis periodicus, qui in gravidis quandoque salutariter contingit, probe etiam discerni debet ab eo, qui abortum minatur Scilicet quando sanguis periodice &paulatim, per tres vel quatuor priores menses, manat, tunc fluxus est salutaris: si vero largius sanguinis profluvium ex internis uteri vasis apertis succedit, vix sine gravidae &embryonis detrimento fit. Quin si fluxus est vehemens, indicium praebet totalis separationis secundinae &subsequuturi abortus; si moderatus, pars tantumabscessit, &foetus salvari potest.