# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 421

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/421

reiicit, propinanda, quippe quae nunquam in febribus tuta, quoniam spasticas exacerbant motiones, vel easdem, si conquieverint, revocant & recidivas pariunt. In lentis febribus, quae maxime intermittentes, male curatas sequuntur, in principio & laxantia, & leniora emetica tutissima, quo iisdem alimentaris canalis a saburra acida viscida liberetur; quod, si negligitur, diuturniores paroxysmi ingentem & fluidis partibus & visceribus labem affricant, & lentae febres ex facili in hecticas concedunt. Periculi plenae inflammationes internae, ut pleuritis, peripnevmonia, angina, matura sanguinis missione & subiuncto infuso diaphoretico, feliciter in principio discuti queunt; hoc. autem neglecto, curatio, ob febrem ac intensiorem inflammationem, difficilis admodum fit & anceps. Ipsa quoque ventriculi inflammatio, saepissime ex potu frigido corpori sudanti copiosius ingesto, natales trahit, omne tamen periculum mox declinari potest, modo infusum ex herbis diaphoréticis cum aqua calida factum statim sorbilletur. Quod sphacelus exteriora occupans, praesentaneo subsidio, simulac primordia cepit, fuffocari & arceri queat, res in vulgus nota est, quum elapso hoc medicandi tempore, mors sequatur certissima. Atque ex his omnibus clarissime innotescit: tempestive morbis esse succurrendum & occasionem medendi solicite captandam, in qua, ut ait Hippocrates lib. de Quare vehementer praecept. §. 1. non multum temporis, certe optandum foret, ut & Medici opportunitatem temporis in morbis sanandis curatius observarent & aucuparentur, & ipsi quoque aegrotantes mature medicam opem implorarent, eo quod in tempore curare & morbo occurrere, palmarium in sanationis negotio momentum est, & iusta temporis observatio, merito curandi & methodi medendi anima dicenda. Accedit tertia lex: evacuationes nunquam in morbis moliendae, nisi materia excretioni apta & viae patulae fuerint, Summa huius praecepti sect. II. apb. 9. Hippocratis continetur, sic peribentis: corpora quicunque quis purgare voluerit, fluida facere oportet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
