# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 422

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/422

Nam ipsa sana ratio fuggerit, frustra materiae commotionem & expulsionem tentari nisi ipsa ad motum ac emotionem disposita fit reddita Primo itaque omnis scopus, omnis intentio medentium in sanandis perlongis morbis eo utique tendere debet, ut humores craffi fluxiles & mobiles efficiantur, durities molliatur, viae adstrictae relaxentur, & postea validiori facto sanguinis impulsu & strictura solidarum intensa, impacti humores excuriantur atque obstructiones reserentur. Ex quo iam elucescit, quam incomparabilis sint usus ad hunc finem consequendum tnermae, acidulae & aliae aquae salubres, infusa, decocta, fotus, balnea & omnia, quae emolliente & diluente virtute praedita sunt. Patet quoque exinde, quod ante praeparationem & mobilitatem materiae, nunquam validiora purgantia, emetica, diuretica, sudorifera, mercurialia ad salivae fluxum eliciendum, locum inveniant. Communis fere, sed pessimus hinc error est, quando deficiente mensium vel haemorrhoidum, aut subsistente lochiorum fluxu, pellentia fortiora, sic dicta emmenagoga, uti sunt myrrhata, succinata, crocata & alia adhuc calidiora, in usum praemature vocantur; siquidem haec sine praemissa venaefectione, sine primarum viarum expurgatione, sine praevia vasculorum uteri apertione & dilatatione, sine antea adhibitis medicamentis fluiditatem sanguini conciliantibus, potius noxam afferunt & malum augent, tantum abest, ut iuvamini sint exoptato. Observationes enim docent, ab eorum intempestivo usu febres, capitis dolores, vertigines, anxietates, haemorrhagias per incongrua loca, deliria, melancholiam, & mille alia symptomata, fuisse exorta. Praestat itaque potius prius plethoram demere, alvum dibzy G Google vum laxantibus lubricare, sanguini fluiditatem decoctis & infusis appropriatis conciliare vasorumque obstructiones balneis, vel aliis convenientibus remediis, amovere, & tunc pellentia cum cura subiungere, & sic demum exoptatus con sequetur effectus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
