# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 425

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/425

Nam quia congruum humoris biliosi excretorium est venter, longe tutius & consultius bilis ab ira commota per rhabarbarina, cum nitro & pulvere praecipitante nupta, vel per alia miQuin sunt inter exempla quitiora laxantia, educitur. dam, qui ex gravi ira male habentes in balneum se demiserunt & fortiter sudarunt, hoc eventu, ut lentae febres, artuum tremores, arthritides, immo hypochondriorum spasmi & contracturae, sequutae fuerint. Nihil quoque magis noxium vel intempestivum est, quam alvo per quinque vel sex dies clausa, sudorifera, vel alia calida spirituosa, offerre, aut emeticum praebere; nihil inconsultius, ac serum in habitu corporis hydropici obhaerescens per sudorem velle educere, quum potius per urinarias vias & alvinam regionem eius eductionem moliri e resit. Pessime pariter aegrotantium saluti prospiciunt, qui circa illud tempus, quo variolae, morbilli, purpura & alia exanthemata, vel inflammationes crysipelaceae prodire debent, purgantibus, vel emeticis eos exagitant, sicque materiam illam acrem ad interiora nobiliora loca alliciunt, gravius damnum certo allaturam. Vbicunque vero unius eiusdemque indolis humor per diversa emunctoria excludi potest, tunc certe non alienum est, excretiones in aliis etiam quam ipsi proprie dicatis excretoriis movere, quo divertatur affluxus humoris, qui partem diu infestavit. Ita in tussi valde humida, qua mucosa in maxima copia & immoderatius screatu eiiciuntur, opportune purgantia offeruntur, quia mucum ex pectore in glandulas mucosas crassorum pertrahunt. Quod etiam valet in fluore albo & gonorrhea, ubi saepius ingens viscidorum humorum copia ad has partes affectas affluens excernitur, & purgantia eam ob causHhh (Hoff. Syst. Med. p. III.)

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
