Latin
SECT. M. CAP. M. DE METHODO, ORDIIE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 426
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. M. CAP. M. DE METHODO, ORDIIE Fanlsum, ue dletuntsi nespe hunonrum ninlus appulis, o. ptime praescribuntur. Manet itaque firmum ac stabile, naturam semper in opere evacuatorio, si deficit, ut humores evacuandi commode per congrua emunctoria duci ac ferri possiunt, adiuvandam esse. Non minus universalis ac utilissima est quinta haec lex: nunquam vi morborum curationes aggrediendae; vel evacuationes moliendae, sed paullatim &successive agendum &tempus exspectandum. Sane si ullus ex aphorismis Hippocratis memoratu dignus &in artis exercitio memori mente tenendus, certe est Sect. II. 31. sic praecipiens: plurimum &repente vacuare aut replere, vel refrigerare, aut omnino quomodocumque corpus movere, periculosum est. Et omnis multitudo naturae contraria est. Quod vero paulatim sit, tutum est, tum alias, tum si ex altero in alterum transitus sit. Sicut enim omnes in rerum natura operationes per gradus, non per saltus, paulatim &successive, non vero cum impetu &violentia quadam, perficiuntur; ita eadem quoque via in sanandis morbis, in castigando &expellendo noxio humore, in obstructionibus reserandis, procedit natura &temporis beneficio utitur. Quapropter etiam Medicus suo satagens officio naturam imitari &nunquam violenter agere, multo minus impetuose evacuationes urgere debet. Nam certa &diuturna experientia compertum habemus, non majus periculum ex errore &temeritate Medici aegrotantibus accedere, ac ab emeticis &purgantibus validioribus, neque minus ab iis remediis, quae vi sudorem pellunt, aut urinam &salivam movent &corpus fortiter calefaciunt. Neque etiam tam subita &ingens mutatio, quam corpus a validissimis &magna dosi exhibitis remediis patitur, utilis, sed potius valde noxia esse potest, quia omnes vehementes motus in eorum numero, qui naturae infensi sunt, qui praeternaturales, morbosi &corpori vim inferunt. Hinc quando emeticum