# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 430

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 1T DEGBVS ARTE EC MEDENDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/430

Testantur enim observationes Practicorum celeberrimorum, hoc perperam facto, spasmodicam colicam saepius in paresin, aut etiam veram paralysin, transiisse, aut calculum uretheri remisso nimis eo diutius inhaesisse, ac in universum, lethales inde subsequutos esse effectus, quales annotavit & exemplis confirmavit Stahlius in dissertatione de impostura opii, §. XIII. Excipit septima lex: vigente paroxysmo & quando natura iam movet, a fortioribus commoventibus & evacuantibus desistendum, ac potius excedentes motus moderantibus & ad temperiem reducentibus, ut ndum. Ipse Hippocrates quum observasset, quantam noxam afferat, si quis in illis morbis, ubi sanguis cum impetu circumagitur & morbi vehementia est maxima, fortiora medicamenta, quae maiorem sanguinis cient orgasmum, propinare, aut purgantia exhibere audeat, sapienter sect. II. aph. 19. praecepit: vigentibus morbis, quiescere multo praestat: ac potissimiim valentiora eiusmodi pharmaca tempore paroxysmi febrilis non praescribenda esse serio in libr. de purgantibus suasit: quicumque inquiens, a febribus fortioribus corripiuntur, his medicamenta purgantia dare non oportet, donec remiserit. Etenim quando vehementes motus vel spasmi intensiores praesto sunt, utplurimum exteriores corporis partes cum summa cute constrictae sunt, & sanguis a circumferentia ad centrum urgetur, alvus, renes, poruli cutis & reliqua emunctoria, propter nimiam miam constrictionem, non rite munere suo furguntur & excretiones subfissunt; eaque propter nihil certe imprudentius poterit excogitari, quam tum motus ciere vel augere, & praesertim purgante, vel vomitorio, aut fudorifero valido, humores naturae corporis nostri inimicos exterminare niti eoque symptomatum vehementiam magis exacerbare.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
