Latin
SECT. II. CAP. K. DE METMODO, ORDINE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 436
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. II. CAP. K. DE METMODO, ORDINE glandulas, nocens materia propulsa fuit, mox saevissima illa symptomata mitiora fiunt, aut plane conquiescunt. Vel criticae evacuationes hoc nomine saluti sunt, quia effectum mosbi pernicialem a corpore separant atque removent, siquidem sub ipso morbo &motu concitatiori febrili, sanguinis &humorum massa in multas excrementitias salsas, sulphureas sordes dissolvitur, quae, dum morbus in vigore &impetu est, non commode secedunt &expelluntur, simulac vero caussa morbifica est sublata, ac v. g. in inflammationibus stases sanguinis discussae, spasticae constrictiones corpus deserunt, tubuli excretorii relaxantur &omne alienum atque excrementitium, quod sub ipso morboso motu generatum fuit, utilissime propellitur, ut sudor largiter profluat, alvus sua sponte descendat &copiosa excrementa mucida biliosa dimittat, urina quoque crassior secedat atque copiosum deponat sedimentum, vel etiam humor crassus viscidus, in pectoris praesertim morbis, maxime acutis, uberius collelam quisque facictus per expectorationem educatur. le perspicit, nihil perniciosius esse, quam salutiferas has excretiones temere sistere ac intercipere. Sane, quam gravia, immo saepius funesta mala, non modo a variolis, morbillis, purpura, crusta lactea, scabie, erysipelate, podagra, arthriride repulsis &ad interiora repercussis eveniant, plurimis observationibus atque experimentis in praxi medica quotiPerquam nota sunt etiam illa damna, quae die innotescit. ex antiquis ulceribus sanatis &diu gestatis fonticulis, praepostere consolidatis, pullulant. Pessime non minus aegrotantium saluti consulunt, qui alvi fluxus in febribus continuis, immo malignis, quibus saepe salutariter morbus terminatur, noxios censent, eosdemque capropter imprudenter cohibere ac sistere audent. Pariter exitiale molimen est, haemorrhagias, quae saepe febribus continuis superveniunt, sive in criticis diebo, sive extra eos obveniant, vi quadam compescere, ex quo certe nunquam non capitale notavi damnum: quae tamen omnia iam iam tum Sect. I. cap. 8. de damnis ex cohibita cuticulari &cap. q. senguineisaliisque evacuationibus, nec noti cap. 14. de crisibus in experientia rationali fundutis, fusius exposui.