Latin
SECT. HI. CAP. II. DE METHOBO, GRDINE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 448
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Addenda denique restat lex decima quarta: a crebra mutatione medicamentorum abstinendum &secunis atque probatis remediis insistendum, licet non statim conspicuum affexant levamen. Est haec ex praecipuis, quam Veteres ipsa experientia edocti solicite inculcarunt. Hos enim medicamentorum continuationem maximi fecisse, praeter alios auctor est Seneca ep. 2. egregie ex ipsorum mente perhibens: nibil aeque sanationem impedit, quam remediorum crebra mutatio. Hinc etiam medicamenta annalia, quae per integrum annum usurpabantur, Priscis dicta sunt, quorum meminit Caelius Aurelianus lib. de passion. chron. cap. 2. his verbis; Veterum quidam in passionibus arthriticis annalia medicamenta potanda praebuerunt, ut est diacentaurium &diascordium, bibenda anno continuo iudicantes iis, qui longo tempore fuerunt passione vitiati. sit profecto prostant incomparabilis adversus multos morbos virtutis praesidia, quae sine continuato &repetito usu, parum, vel nihil iuvant. Luculento exemplo sunt soteriae aquae, inprimis Carolinae thermae, quarum in debellandis chronicis &rebellibus morbis mira certe efficacia, sed nonnisi per longum tempus &larga copia iisdem potis, exspectanda aut impetranda. Digua est quae hic interseratur observatio ex M. N. C. Dec. II. Ann. I. Reverendus Pater multis ventris torminibus &compressionibus pectoria vexatus, suasu querundum ad thermas Carolinas se contulit, &bibere coepit thermales aquas tanta in copia, ut fidem superare videretur: bibebat nempe sexaginta quatuor diebus 26089 sextarios, sextarius autem unus erat duodecim unciarum. Et additur: si citius discessisset &humores commoti non expurgati fuissent, in peiorem corporis statum incidisset, &omnia media ad hibita incassum abiissent. Ab eo autem tempore curatus egregie fuit, &ter quaterque in anno th rmas istas invisit, sex septimonarum spatio ibi commoratus. Quo etiam referendum Coelii Aureliani l. c.