# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 450

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. HI. CAP. II. DE METHOBO, GRDINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/450

Decocta medicata, praesertim temperatiora, quicquid in lue venerea ad sanguinem purificandum, & ex travmaticis, aperientibus & consolidantibus speciebus concinnata, quicquid in phthisi & internis atque externis abscessibus praestant, id omne longo & continuato usui in acceptis ferendum, sine quo nulla fere virtus nullusque effectus conspicitur. Quin in plurimis chronicis affectionibus, uti malo hypochondriaco, hysterico, cachexia, chlorosi virginum, mensium suppressione, inque primis affectibus uterinis, parum, vel nihil, solidi levaminis afferre poterit Medicus, nisi paullo diutius appropriatis & accommodis remediis, ut sunt elixirium nostrum balsamicum temperatum alcalisatum, pilulae polychrestae balsamicae, detersiva, balnea, elixir stomachicum in notis ad Poterium descriptum, per aliquot menses insistat. Cinnabarina, ceu arcanum antepilepticum, a Chymiatris potissimum magnis laudibus extolluntur; sed vix respondet effectus, nisi in paullo largiori, ad grana decem, & repetita ad aliquot dies dosi, usurpentur. Qua quidem ratione, non modo in epilepsia a caussa interna, sed etiam externa, a gravi nempe capitis percussione producta, vertigine, motibus convulsivis, praesentaneam & incomparabilem eorum facultatem olim saepius expertus sum, licet non eo, ut vulgo moris est, fine, ceu sedativum & anodynum, sed potius ut medicamentum, quod humorem alveis elapsum & membranis cerebri vel nervis inhaerentem, resolvit & colliquat, adhibuerim. Nec mercurius dulcis, nec aethiops mineralis, curat luem veneream, vel defoedationes aut exulcerationes cutis, nisi usus eius continuetur. Neque etiam chinae cortex intermittentes tollit, nisi eiusdem usui aliquandiu sub debitis cautelis insistatur. Neque denique fluor foeminarum albus facile abigitur, quam balneis, laxantibus & roborantibus diutius pauio usurpatis. Et quae plura hac IId EI TEOBVSIANIIS IN MEBENBO. 451 de re exempla & monita in dissertatione de prudenti medicamentorum continuatione, attuli. Igitur non possum non omnibus, qui cum laude in artis exercitio versari gestiunt, pauciora, sed selectiora, eaque leniora potius, quam activiora remedia, de meliori commendare, ac ut iisdem cum prudentia & constantia uti addiscant, quam maxime suadere. Nam vere dixit Helmontius: pauca sunt, quae Medicum nobilitant, sed haec, addo, pauca paucissimis sunt cognita, & apparatu quidem ac copia medicamentorum non destituimus; at perita & in experientia fundata eorundem applicatio cum dexteritate adhuc semper & ubique in desideratis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
