# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 452

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/452

Quod quidem assertum paradoxon & plane a veritate alienum videri, posset, quum tam numerosi libri practici, botanici, chymici & pharmacevtici, medicamentorum, tam simplicium, quam composstorum, Galenicorum & chymicorum copiam, non modo recenseant, sed & eorum laudes atque efficaciam miris concelebrent encomiis, nec tamen satis depraedicare possint: nihilominus tamen re accuratius expensa & adhibita ad tam magnificas laudes & tantopere decantatos effectus explorandos circumspecta observatione, pauca certe supersunt, quae fidae & expertae virtutis, plurima vero infida, suspecta, fallacia, ficta & energiae egentissima, litet in nullo mendacio secundum Plinium lib. XXIX. cap. 1. majus sit periculum quam in medico. Si caussam huius tam perniciosae ignorationis medicamentorum quoad veras suas vires & facultates disquirimus, sunt quidem plures, inprimis tamen ipsa immensa illa per ignorantiam pariter adeo accumulata moles & farrago remediorum, quibus ars salutaris referta & tantum non oppressa est, impedit, quo minus recte in exquisitam singulorum notitiam pervenire possimus. Nam quum tam mirifice dilaudatis pharmacis Practici uterentur, nec tamen exspectatus effectus sequeretur, mox ad alia delapsi, nova condere, vel ab aliis recenter condita, in usum vocare coeperunt, quae quum eodem modo ipsorum votis non responderent, sed ubique inertiam atque defectum arguerent, alia rursus consilii inopes quaesiverunt, immo ad chymica, panaceas & ipsa exotica, quorum modo fama afferebatur, conversi sunt. Hinc nata est tanta medicamentorum sylva, qua certe nihil ad distinendam aegrotantium salutem & ad praxeos rationalis & effi

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
