# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 46

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. II. DE MOREN CVRATE DISCERNENDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/46

Quippe in calculo renali dolor profundus pressorius, lumbis quasi infixus pertinaciter haeret, cum quodam horripilationis intercurrente sensu; adsunt porro nausea, vomitus & tormina etiam ventris, & ubi calculus per urinarias vias iter conficit, tunc ad regionem ossis ischii dolor etiam excurrit, & stuporem femori eiusdem lateris non infrequenter inducit: urget praeterea creber ad urinam emittendam conatus, quae cum stranguria mingitur & saepius sabulum deponit. In dolore vero colico res secus se habet; tunc enim dolor & tormina magis circa umbilicum colliguntur, vaga sunt, & nunc huc, nunc ilNon luc discurrunt, & plerumque flatibus venter distenditur. raro tamen contingit, ut colica simul sit nephritica, inde diiudicanda: quod in ea gravissima tormina ventrem torqueant, cum alvo fortiter adstricta, vomitu, cephalalgia, extremorum frigore, mingendi stimulo, donec finito paroxysmo, urina saDeinde bulosa fecedat vel calculi etiam excretio sequatur. dolor colicus a dolore, qui hypochondriacos excruciat, in eo diversus observatur, quod hic in hypochondriis magis, ille vero circa umbilici regionem potius consistat. Dein in hypochondriacis latus, praesertim sinistrum, tumere solet, quia ibi in coli flexuris flatus incarcerati haerent, & crebrius quoque hic dolor recurrit, quam communiter sic dictus colicus. §. XXX. Verum enimvero quum doloris intestinorum variae etiam sint causae, diversis etiam signis ut a se invicem mutuo dignoscantur, necesse est. Si igitur flatus in causa sunt, tunc magna inflatio fit abdominis & quandoque tam ingens, ut hernia circa umbilici regionem a flatibus protuberet. Et talis colica in dispositis, praesertim in corporibus infirmis & senilibus, ex refrigeratione abdominis, aut tantummodo pedum, vel a frigido, item foeculento potu, cibo flatulento, carne vervecina, praesertim frigido potu superingesto, quam facile excitatur. Et quia multi ex calculosis ad colicam flatulentam valde proclives sunt, hinc crebrius nephriticum malum cum colico complicatur. §. XXXI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
