Latin
HIOREIS MEDENDI METIIODO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 465
Unproofread scanNot analysed yet
inprimis quoque de podagra senes invadente experientiae &rationi subnixa fert sententia, eandem longaevam praestare vitam, de quo scitum Sydenhami effatum: quid podagra, inquientis, nisi naturae providentia ad depurandum senum saneuinem, atque ad expurgandum corporis profundum, ut cum Hippocrate loquamur. Quae quidem omnes hactenus enumeratae critica egestiones quum sanitatem tueantur &morbos mineram eiiciendo arceant, neutiquam intempestiva ac praepostera ope sunt compescendae, aut materia ad corticem critice amandata, infido artificio repellenda, ne eo majus eoque gravius in corpus redundet detrimentum. XXV. Quod vero quam maxime mirandum, is saepe naturae in tuenda corporis integritate est processus, ut uno illo flui dorum &solidorum motu auctiori facto, binas morbificas caussas tollat &sic morbos per morbos expugnet. De febribus, quod convulsiones solvant, prisca est Hippocratis sect: Quin quartanam illud Medicorum V. aph. 17. sententia, scandalum convulsiones ipsamque epilepsiam abigere, non modo idem auctor sect. V. oph. 70. nec non Coac. III. 80. perhibet: sed etiam exemplis confirmatur a Bartholino Cent. II. bist. 68. Salmut ho Cent. II. obs. 84. Ipse quoque compluries observavi, motus convulsivos ex vermibus, accedente febre vermibusque per aestum vel bilem acrem enectis, sponte cessasse. Pathemata hypochondriaca adolescentes ac iuvenes diu exagitantia, nec ulla medica ope expugnabilia, superveniente quartana, vel tertiana, evanuisse, idemtidem novi. Neque minus insanias &passiones spasmodicas, prodeunte in conspectum purpuraceo in cortice corporis scorbutico exanthemate, remisisse ac penitus discessisse, compertum habeo. Coryzam in aurium tinnitu, cephalalgia rebelli &oculorum vitiis, cum bonis aegrorum rebus oboriri, experientia uberius constat. Dysenteriam ac diarrheam hypochondriacis &melancholia hypochondriacis laborantibus podagrieis etiam, subinde tulisse suppetias, &recentiorum &Hippocratis testimoniis confirmatum est.