# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 466

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, HIOREIS MEDENDI METIIODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/466

Aliquot etiam mihi innotuerunt exempla, quod anasarca, item hydrops pectoris, cum cordis magno tremore & suffocationis metu, succedente post pilularum balsamicarum & salis aperitivi usum ingenti per uterum aquosi humoris fluxu, subsederit atque cessarit. Idem per largum alvi profluvium, per lenem stimulum procuratum, contigisse, & ipse vidi, & testatur Ballonius lib. I. epid pag. 6. Hydropem quoque saccatum, suscitato per lapsum ex improviso copioso urinae stillicidio, disparuisse ac feliciter fuisse sublatum, uberius enarratur in dissert. haud ita pridem heic habita, de hydropica lapsu integro abdomine curata. Et quae plura rariora exempla passim in obse vatis Medicorum sunt consignata. §. XXVI. Sic quidem natura sola optime his morbis medetur, & ineffabili saepe prorsus modo corporis integritatem tuetur; alia vero ratio est morborum chronicorum, quos natura sola non vincit, sed qui utique artificis opem atque accommodam medendi methodum per efficacia praesidia exposcunt. Nam recte in praefatione Coelii Aureliani asseritur: celeres passiones sua sponte solvuntur, nunc fortuna, nunc netura favente, fluore sudoris, sanguinis, vel ventris: chronici vero solius Medici peritiam poscunt, quum neque natura, neque fortuna solvantur. Et Celsus scite non minus quam ex vero lib. III. cap. 1. eandem in rem disserit: magis ignoscendum est Medico parum proficienti in acutis morbis, quam in longis. Id enim breve spatium est, intra quod si auxilium non profuerit, aeger extinguitur. Ibi& deliberationi & mutationi cemediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia. Medicus accessit, obsequens aeger illius vitio pereat. Scilicet longe dispar chronicorum & acutorum morborum est ratio, dum non solum in illis vehementes spastici motus, qui morbi caussam impetuose aggrediuntur celeremque exitum gignunt, adsunt; in his vero rarius, neque contiuno, sed cum notabili bili intermissione praesto sunt, sed etiam illi utplurimum celeriter corpori valenti accedunt, hi vero successive generanAccedit, quod eotur & lentis adolescunt incrementis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
