Latin
HIOREIS MEDENDI METIIODO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 467
Unproofread scanNot analysed yet
rum qui diutius trahuntur morborum caussae plerumque sunt obstructiones &indurationes minimorum vasculorum in emunctoriis &glandulosis visceribus, inutilium &superfluorum tam sequam excretioni dicatis, quibus oppilatis, non potest non ingens vitalibus succis conciliari impuritas, ac demum ipsa viscera &glandulosa excernicula penitus oppleta, indurata &tumefacta in putridam corruptionem, exulcerationem cancrosam vel in abscessum concedere, aut funestis lymphae effusionibus ansam suppeditare. Adeoque quum in his caussa morbi ipsa mora firmissimas agat radices, &labe latius serpente, vires exhauriat, motus supprimat ipsamque naturam mirum debilitet: non mirum est, naturam in expugnandis iis languere, motibus auctis raro eosdem aggredi, nec dispellendis iis sufficere, sed artis potius hic vigere opus, naturae vacillanti succurrere idque perficere in quo ipsa deficit. §. XXVII. Qui arte saHoc autem ex voto exsequendi, nulla itidem alia nandi. suppetit methodus, quam qua vitalis ille, vitae sanitatisque auctor, sanguinis &humorum per omnia vascula itus ac reditus liber redditur, sordiumque per omnis gereris excernicula evacuatio integra praestatur, adeoque obstructiones, ubicunque consistant, citissime expediuntur atque humores qui in vitio sunt per congrua emunctoria educuntur. Iam vero ipsa dictitat ratio, vasculorum obstructiones nec prius solvi, nec succos vitiosos eliminari posse, quam mobiles, fluxiles &ad excretionem apti redditi fuerint. Hinc utique omnis perlongos morbos sanandi methodus in eo continetur, ut humores crassi mobiles ac fluidi efficiantur, dura emolliantur, stricta laxentur &postea validiori facto sanguinis impulsu, per intensam solidorum actionem, impacti humores concutiantur, dissolvantur, eluantur &sic obstructionum repagula reserentur. Ex quo quidem clarissime patescit, efficacissimum ad hunc scopum obtinendum esse thermarum, acidularum &aliarum medicatarum aquarum, infusorum, decoctorum, fotuum, balneorum &omnium, quae incidente &aperiente virtute pollent, tempestivum usum; contra vero ante debitam materiae quae in vitio est praeparationem, damnosam ac praeposteram validiorum purgantium, diureticorum, sudoriterorum, salivantium, mercurialium &metallicorum oblationem, ut certe nihil imprudentius sit, quam intestinis fecibo duris conferis forte purgans exhibere, vel calculum impetuose pellere, ubi a doloris &spasmi atrocia uretheres cum ductibus urinariis stricti calculusque impactus, aut aquas hydropicorum purgante exturbare niti, ubi succi viscidi adhuc intra membranarum tunicas obhaerescunt, vel denique sudorem elicere velle, ubi spiracula cutis spasmo stricta atque compressa.