# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 484

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/484

Inprimis apprime exusu est lac asininum, si haberi potest, tres vel quatuor horis post ad aliquot uncias potare. Et quae plura hanc in rem ex instituto tradidi in dissertatione de cauto & praestantissimo vomitoriorum usu. §. III. Emeticis succedunt ea, quae per inferiora vitiosam materiam eliminant, quae pariter duplicis sunt generis, vel leniora, vel validiora. Inter ea vero quae alvum clementer, tuto & sine stomachi & systematis nervosrlaesione movent, & Latinis LENIENTIA & LAXANTIA, Graecis eccoprotica vocantur praecipuum locum tenent, ex vegetabilibus manua, rhabarbarum, cassia, agaricus, tamarindi, folia sennae, aloe, baccae spinae infectoriae, passulae minores, polypodium, flores persicorum, acaciae, violarum earumque semen: ex falibus culinare, borrax, & nitrum, item ex fontibus mineralibus, ut Ebshamense, Egranum, Sedlicense, nec non ex Carolinis paratum: ex animantium regno rac, praesertim asininum, ferum & saccharum lactis; ex praeparatis chymicis, terra foliata tartari, tartarus vitriolatus, cremor tartari, fal ex alumine & sale tartari concinnatum, sal essentiale acetosellae, magnesia, sal polychrestum, aurum fulminans, fmercurius dulcis, fi benzoes; nec non composita, ut pilulae de succino Cratonis, aleophanginae, marocostinae, tartareae Schroederi, essentia, extractum & sirupus rhabarbari, sirupus rofarum solutivus, aqua laxativa Viennensis, elixis purgans Thomsoni. TheoTheoremata. Laxantia haec placide, sine magna commotione & labefactione motus peristaltici ventriculi & intestinorum, non modo sordes alvinas, sed & quando liberalius propinantur, ex intestinorum glandulis serum, satis largiter evehunt. Neque tamen sale acri subtili caustico, nervosis partibus inimico, ut purgantia, operationem suam perficiunt, sed su stantia plane innocenti, quae vero tenuissimae salinae stimulantis indolis est, & haud secus quam emeticorum & purgantium, diuturna coctione avolat & perit, uti patet exemplo mannae, rhabarbari, aloes, foliorum sennae, quae ea propter rectius infunduntur, quam decoquuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
