# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 49

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, AECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/49

Quum vero ingens plerumque in morborum cognitione admittatur confusio doloris arthritici & rhevmatici; operae pretium visum est, amborum differentiam hoc loco planius siVterque quidem dolor spasticus est, & partibus memstere. branaceis infestus, rubore, ardore, dolore, tumore & partis ad movendum impotentia, sese prodit; in eo tamen discrimen comparet: quod arthriticus a sero tartareo acri, intra iuncturas articulorum obhaerescente, proficiscatur, in rhevmatico vero materia illa serosa salino-caustica, membranis musculorum & ligamentis articulorum exterius potius insideat. In arthritide quoque tum glandulae, quae in articulationibus reconduntur, mucosae, a cl. Anglo Clopton Havers inventae, tum ligamenta glandulosa, materiam arthritidis evomunt: contra ea in rhevmatismo stagnans illud acre serum, ex sanguine in canalibus nimium congesto, inter membianarum & musculorum interstitia magis secedit & colligitur. Ex quo iam facile apparet ratio, quare rhevmatismi curatio, minus laboris vel difficultatis habeat, quam articularis morbi, & quare arthritis, topicis cuiuscunque fere generis adhibitis, minus feliciter componatur, quum rhevmatici dolores iisdem saepius mitigentur. XXXV. Deinceps probe etiam notari debet illa differentia, quae inter dolorem arthriticum & inter dolorem artuum venereum intercedit. Ille interdiu magis affligit, hic vero noctu ingravescit; arthritico quoque febrilis quaedam commotio associatur, cuius venereus expers est. Arthritis porro stata sua & anniversaria tempora observare solet & acrioribus pharmacis, ut mercurialibus, mirum exacerbatur; quum contra dolores luis Gallicae continuo fere affligant, & nonnisi hisce praesidiis facile auferantur. Tandem etiam peculiarem adhuc differentiam ponendam esse existimo inter dolores artuum v. g. crurum aut pedum, (Hoff. Syst. Med. p. III. ) cum

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
