Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 490
Unproofread scanNot analysed yet
Theoremata. Elementum quocum drastica haec pharmaca operationem suam perficiunt, est utique virulentae indolis ac tenuissimum sal causticum inflammatorium, quod nerveas non solum ventriculi &intestinorum, sed etiam universi corporis membranas, exili etiam dosi, haud secus ac venenum, adoritur in easdemque cum violentia agit, &spasticas constrictiones, praecordiorum anxietates, cardialgias ventris tormina cum crebris deiectionibus, singultus, ventriculi &intestinorum inflammationes, cum extremorum frigore, immo convulsiones, excitare solet. Nam summae tenuitatis &activitatis esse ac in universam humorum massam suam vim diffundere sal quod purgantia haec recondunt, ex eo paret, quod infans ex lacte nutricis quae purgans assumsit, purgetur, &iisdem exterius tantum applicatis, purgans validissimus &pernicialis quandoque subsequatur affectus. Sic Veteres pedes decocto hellebori lavantes, se purgabant, ut habet Heurnius in comment. in aph. Hippocratis. Globulum ex helleboro fonticulo ad mundificandum impositum &vomitum &sedes movisse auctor est Walaeus de meih. med. pag. 124. Vnguentum quoque quod habet colocynthidem umbilico illitum, purgat non modo infantes, sed &adultos. Caustica vero &inflammantis virtutis catharticorum indoles ex eo clarissime patescit, quod exterius tantum applicata, cutim instat vesicatorii adurant &vesicas excitent, lac efulae verrucas consumat, &essentia ex purgantibus, ut ialappa, mechoacanna, scammonio extracta °lutita urat &arrodat fauces cum oesophago, aphthasque &pustulas ardentes producat. Et certe virulentam ac veneni aemulam drasticorum esse facultatem, Wepferi experimenta uberrime evincunt, qui in tract.