# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 490

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/490

Theoremata. Elementum quocum drastica haec pharmaca operationem suam perficiunt, est utique virulentae indolis ac tenuissimum sal causticum inflammatorium, quod nerveas non solum ventriculi & intestinorum, sed etiam universi corporis membranas, exili etiam dosi, haud secus ac venenum, adoritur in easdemque cum violentia agit, & spasticas constrictiones, praecordiorum anxietates, cardialgias ventris tormina cum crebris deiectionibus, singultus, ventriculi & intestinorum inflammationes, cum extremorum frigore, immo convulsiones, excitare solet. Nam summae tenuitatis & activitatis esse ac in universam humorum massam suam vim diffundere sal quod purgantia haec recondunt, ex eo paret, quod infans ex lacte nutricis quae purgans assumsit, purgetur, & iisdem exterius tantum applicatis, purgans validissimus & pernicialis quandoque subsequatur affectus. Sic Veteres pedes decocto hellebori lavantes, se purgabant, ut habet Heurnius in comment. in aph. Hippocratis. Globulum ex helleboro fonticulo ad mundificandum impositum & vomitum & sedes movisse auctor est Walaeus de meih. med. pag. 124. Vnguentum quoque quod habet colocynthidem umbilico illitum, purgat non modo infantes, sed & adultos. Caustica vero & inflammantis virtutis catharticorum indoles ex eo clarissime patescit, quod exterius tantum applicata, cutim instat vesicatorii adurant & vesicas excitent, lac efulae verrucas consumat, & essentia ex purgantibus, ut ialappa, mechoacanna, scammonio extracta & deglutita urat & arrodat fauces cum oesophago, aphthasque & pustulas ardentes producat. Et certe virulentam ac veneni aemulam drasticorum esse facultatem, Wepferi experimenta uberrime evincunt, qui in tract.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
