# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 495

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/495

Aliud evacuantium genus est, quod per cutis spiracula liberaliter & conspectius, vel leniter modoque minus sensibil sordes subriliores emovet. Quae largius id faciunt SVDORIFERA. Graecis dicta hydrotica, sunt remedia, quorum virtnte sensibilis mador per cutis tubulos lymphaticoarteriosos fertur. Hac virtute ex vegetabilium prosapia eminent radices saporis admodum acris & penetrantis oleosi, angelicae, imperatoriae, ostrutii, petasitidis, helenii, sevistici, vincetonici, dictamni, valerianae, contrayervae, serpentariae Virgimanae, lignum guaiacum & sassafras cum corticibus. Ex mineralium familia antimonium crudum, regulus antimonii medicinalis, tinctura sulphuris volatilis, ex calce viva, sale ammoniaco & sulphure parata, sulphur antimoni correctum & fixatum nec non mixtura simplex. Theriaca quouus, eius essentia, spiritus & aqua, omnes spiritus & salia volatilia ex partibus animantium parata, praesertim cornu cervi, eboris & lumbricorum terrestrium, spiritus Bussii, tartari, ferici, fuliginis, essentia lignorum, item olea destillata foetida, ut oleum cornu cervi foetidum, in spiriru vini solutum. Theoremata. Famigeratissima haec ex sudoriferis remedia, non alio modo virtutem suam exercent, quam quod principio quo possent cordis vim systalticam & arteriarum elasticitatem, quoad numerum & virtutem ictuum augeant, & maiori facta circuli velocitate, ad curis extimam & cribrosam substantiam, ex quae prodit sudor, adducant. Hanc vero exsequuntur vel subtili acri calido oleo, ut radices superius enumeraMr. I. C. V.DE EVAEVMIMS.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
