# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 499-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 499. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/499-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/499-2

TheoRrr 4. itized by Googl Di, Sner. N. CXP. V. DE EVACVANTIEM. Theoremata. Actio diaphoreticorum varia est & multiplex. Vel enim privative agunt & acidum primarum viarum, quod ad sanguinem delatum eius spirituascentiam, fluiditatem & motum intestinum deprimit, absorbent atque invertunt, cuius indolis sunt omnia terrea alcalinae naturae: vel nimiam humiditatem imbibendo & remissas nimis fibras adducendo, ut terrae sigillatae, boli & margae, item ossa & cornua, tam usta, quam philosophice praeparata, nec non unicornu fossile: vel sulphure anodyno blando vaporoso stricturas superficiales cutis in doloribus laxando & complacando, ut sunt sambucina, praesertim flores, crocus, eius extractum, flores papaveris rhoeados liquor anodynus mineralis noster; emulsiva ex semine papaveris, opiata correcta, potissimum theriaca coelestis, pilulae Wildegansii, laudanum liquidum Sydenhamii methodo paratum; vel motum intestinum sanguinis ferociorem componendo ac figendo, uti nitrosa, refracta dosi fixioribus diaphoreticis nupta, nec non spiritus nitri dulcis, emulsiones ex seminibus quatuor frigidis maioribus, acidulata, succus limonum ipsumque acetum, vel denique positive elemento subtili acri fibras & vasa languentia leniter exstimulundo, prout carduus benedictus, scordium, fumaria, china, sarsaparilla, centaurium minus, scabiosa, carlina & gentiana, Corollaria practica.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
