# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 50

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/50

SECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS. cum tensione, rigiditate, imbecillitate movendi iunctos ac epidemice quasi grassantes; & inter veros arthriticos. Audiuntur enim sub certa temporum & tempestatum constitutione passim eiusmodi querelae de doloribus crurum, ut alii de tensivo, alii de obtuso & contusivo, alii de pungente, in profundo circa ossa tarsi & metatarsi haerente, conquerantur, cum immobilitate, stupore & rigiditate harum partium, & doloris a motu graviori augmento. Afficiuntur autem, prout observavi, hoc dolore maxime ii, qui sanguinem e vana pedis mittendum curarunt & aerii frigidiuscuio corpora exposuerunt; quo facto ingens mox sequuta fuit affecti membri debilitas, & successit postea dolor, qui ad aliquot menses duravit & pro arthritico ac podagrico vulgo habitus fuit; sed quum nulla febricula, nullus tumor, rubor aut ardor simul apparuerit, neque tam in iuncturis, quam potius in ipso periostio, animadversus fuerit, iure meritoque eum distinguendum a vero arthritico esse diiudicamus. §. XXXVI. Progressum nunc facimus ad eos morbos inter se bene discriminandos, qui convulsivi vel spasmodici quippiam fovent, e quibus pectoris illa ingens concussio, quae tussis vocatur, non postremum sibi vindicat locum. Perquam plurimae etiam, pro differentia caussarum & sedis affectae, dantur tussis species; nobis vero iam tantummodo commodum visum est, eam tussim, ubi caussa haeret in ipsis pulmonibus, ab ea, ubi in aliis, praesertim nervosis partibu, & praecipue stomacho, consistit, certis notis atque indiciis a se invicem mutuo discernere, quippe quae distinctio non parum utilitatis in medendo affert. Si igitur caussa subsistit in pulmonibus, respirationis semper adest quaedam difficultas, quae motu, vel exagitatione corporis aut sanguinis, augetur, adest quoque plerumque vox clangosa, dolor pressorius in pectore & raucedo quaedam. Si sicca est & per longum temposdurat, plerumque tubercula dura, vel vomicae pure repletae in caussa sunt, & tussis phthisica est; si vero est humida cum eiectione materiae copiosae viscidae stinara, indicium est magnae calirilo vitatis & secessionis humorum e tubulorum alveis in pulmonibus; atque in eiusmodi tussi pulmonali difficilis est in latere affecto decubitus, sique pus purum vel sanguine tinctum simul eliditur, de pulmonibus affectis non amplius dubitandum erit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
