Latin
500
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 500
Unproofread scanNot analysed yet
I. Quemadmodum illa subtilissimorum sordium per cutis poros insensibili modo succedens evacuatio omnium est saluberrima, eademque intercepta, plures suecrescumt morbosae afflictiones: ita diaphoreticorum, quae cutaneam hanc excretionem eliclunt, uius certe est amplissimus universalis &fere polychrestus, in omnibus ferme affectibus, etiam ex praesentibus signis nondum satis perspectis &cognitis, ut iis Medicus modo carere possit plane nullo. Circulus enim sanguinis &persperatio auctius, solennia illa naturae media sunt ac instrumenta, quibuscum materia quae in morbis in vitio est, corrigitur, digeritur, resolvitur, discutitur ipseque morbus tutissime fanatur.