Latin
505
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 505
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi enim redundante in corpore sanguine, ante eius imminutionem calculo laborantibus exhibere quis vellet calidiora, oleo subtili balsamico perfusa, ut terebinthinata, succinata, iuniperina, vel balsamum de Mecca, Copaiva aut Peru; vel etiam acriora, caustico sale pollentia ex insectis, allio, cepis &porro: is profecto gravissime noceret &inflammationem renum induceret, vel calculorum generationem promoveret. Contra ea in corporibus humidioribus, minus sentientibus, plebeiis &qui crasso victu fruuntur, nec non in morbis, qui a copia seri impuri natales trahunt, fluore feminarum albo, gonorrhea, dispositione ad anasarcam &leucophlegmatiam, efficaciora haec remedia magno sunt usui. II. Multo magis vero acria &stimulantia detrimento sunt, si ob dolores, ut ex calculo, vel spasticas constrictiones, urinae fluxus sufflaminatur; &tum quidem longe tutibra ac utiliora sunt, quae stricturas relaxant &dolores leniunt, ut faciunt fructus alkekengi, semina dauci, lycopodii, papaveris albi, milii solis, quatuor frigida maiora, emulsiva, trochisci alkekengi cum opio, nitrum antimoniatum, depuratum, aquae florum ulmariae, tiliae, acaciae, oleum amygdalarum dulcium, spiritus nitri dulcis, liquor noster anodynus mineralis, ferum lactis, nec non exteruis balnea, insessus &fotus emollientes, quorum omnium tam egregia virtus est, ut placando dolorificos spasmos, non modo suppressum urinae fluxum restituant, sed &ipsius calculi progressum per uretheres &exitum eximie facilitent atque promoveant. III. Quando seri salsi, tartarei copia, quae dolorum tam arthriticorum, quam rhevmaticorum utplurimum genitrix est, peccat. utiliter eadem per lenia diuretica expurgatur atque subducitur, non vero calidiora, ne iisdem salium SSS spi(Haff. Syst. Med. p. III.) dibzy G Goc spicula in motum intensiorem abripiantur partesque quibus inCommendari autem hunc in fisident gravius exagitent.