# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 509

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 509. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/509

Et ad deficientem sanguinis spirituascentiam refocillandam, robur solidis addendum & fibrarum valorumque tonum firmandum, roborantia, quae sale volatili oleoso tenui operationem suam exsequuntur, ex usu sunt, quo referenda omnia aromata, myrrha, baccae lauri & iuniperi, rosmarinus, pulegium, melissa, satureia, sabina, flores cheiri, calamintha, succinum, limatura martis & tincturae ex marte paratae, item salia volatilia oleosa. III. Quando nimia sanguinis copia, quae elasticitati vasorum valde resistit, retardati, vel imminuti fluxus caussa est, neutiquam emmenagoga iam dicta, praesertim calidiora, locum habent. Sanguis enim hisce vehementius commotus pessima saepe concitat mala. Sed opus tunc est sanguinis missione, quae per sectam in pode venam instituta, saluberrimum hoc & criticum profluvium, sola saepe restituitIV. Neque etiam haec quae enumeravimus emmenagoga conducunt, ubi sangumis & succorum benignorum est defectus, ut in iis, qui mox a morbo conualuerunt, & quando primae viae sordibus viscidis fartae, tumica villosa lento muco inviscata & bona digestio & chylificatio vacillat. Tum potius id praecipue agere debet Meditus, ut tam deficientem bonum sanguinem nutrientibus gelatinosis, iusculis & quae facile in succum & sanguinem convertuntur, denuo ingeneret, quam labefactatam ciborum digestionem & chyli elaborationem congruis remediis, si opus est emeticis, vel lenioribus purgantibus, salinis aperitivis, amarisstomachicis, resarciat & debito ordinireddat. Saepe sanguinis effluxum impedit oppilatio ac in farctus vasculosae colli uteri interni & exterius vaginae, nec non in viris ani substantiae, ut nullum sanguinem, quantumvis valide appulsum, admittat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
