# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 510

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 510. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/510

Quod si contigerit, supervacanea & irrita sane sunt quaecunque pellentia, nisi prius per congrua auxilia relaxata & emollita fuerit, obstipata & indurata tubulorum compages. Quod quidem non meliori magisque praesentanea ratione perfici potest, quam balneis, vel fotibus, seu balneis vaporosis, ita parandis, ut vas calida aqua, cui herbae artemisiae, pulegii, flores chamomillae infusae, repletum, in hypocausto calido, tecto bene corpore, abdomini, quo vapor ad interiora uteri & partium inferiorum ascendat ac penetret, supponatur, & ad calorem aliquandiu conservindum, subinde candentes silices aquae iniiciantur. Eundem quoque in finem multum conferunt frictiones calidae pedum usque ad inguina, praesertim mox a balneo aquae dulcis cum pannis calidis institutae. VI. In iis autem malis, quae a suppresso, deficienta, vel minus recte succedente, mensium, vel haemorrhoidum fluxu, pendent, non certius, non securius, non efficacius praesidium deprehendi, prudenti aquarum mineralium, inprimis thermarum Carolinarum mitiorum interno, & Toeplicensium externo usu, qui omnibus medendi indicationibus apprime satisfacit. Potu quippe thermalis aquae humores lenti inciduntur & evacuantur, obstructiones minimorum tubulorum expediuntur, balneo vero aquae Toeplicensis, quae omnium levissima, constringente terreo principio orbata, stricturae remittuntur ipsaque vasa ampliantur, ut sanguinem affluentem promte admittere, capere iterumque eructare possint. VII. Quemadmodum res admodum ardua & difficilis est in medendo, recte curare & procurare mensium in feminis profluvium; ita longe maioribus adhuc difficultatibus stipatus est excretionis haemorrhoidalis successus, si copia sanguinis per venas ani exitum molitur, nec tamen ibi dispositionem ad exitum invenit. Nam licet ad ciendum sanguinis Did guinis ex ani venis stillicidium pilulae ex aloe paratae singularem plane prae omnibus aliis possideant facultatem, dum non modo particulis suis resinosis sulphureis, valde subtilibus, in universa sanguinis & humorum massa insignem orgasmum concitant, sed & tenaci viscosa ac resmosa sua parte intestini, coli & recti tunicis firmius inhaerendo, continuo stimulo maiorem sanguinis proritant affluxum; nihilominus tamen quando cruor ita exaestuatus ac eo copiosius allectus, ob vascula perruptioni minus apta exitu praecluditur, partim extrema canalium ora cum exquisito dolore in ano tuberculorum instar protrudit, partim inter nerveas intestinorum tuvehementes inflanicas stagnans easdemque premens, tiones, spasmos & varia truculenta in abdomine pathemata, ingignit, quae frequentissimae certe sunt observationis nostro hoc aevo, quo omnes fere passiones ex fluxus haemorrhoidalis anomaliis, tanquam caussa, repetere, clari etiam viri haud verentur, & pilularum ad mentem Beccheri concinnatarum crebrior nimisque liberalis usus, seu potius abusus invalescit, quarum alias prudens usus laudem meretur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
