# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 512

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 512. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/512

Thegremata. Quemadmodum omnia quae excretiones adiuvant, non uno eodemque modo suam edunt operationem, sed vel materiam mobilem reddunt & ad evacuandum praeparant, vel vias emunctoriorum reserant, ut a succorum connubio segregari possit, vel denique vasa & canales ad motum excretorium exstimulant: ita ratione haud absimili etiam expectorantium agendi succedit modus. Nimirum si humor secretus est valde tenuis, acris & tubuli ac pori glandularum e quibus eiiciendus nimis constricti, aptissima sunt ea quae vias emolliunt, acrimoniam hebetant & nimis tenues & fluxiles coagulant; qua virtute ex iam nominatis splendent succus radicis liquiritiae, crocus, sperma ceti, flores violarum, malvae, papaveris rhoeados, cremor lactis, oleum amygdalarum dulcium, axungiae, sirupus pulmonum vulpis, violarum, papaveris albi, massa pilularum de stirace, praesertim si cum liquido diluente, ut est decoctum avenaceum, vel decocto ex rasura cornu cervi gelatiniformi, assumantur. Quandocunque vero materia spista & copiosa in bronchiis pulmonum haeret & respirationi obest, eaque propter stimulo quodam ad expectorationem opus est, tunc tenacem & viscidam materiam quam optime resolvunt infusa ex herba veronicae, hyssopi, scabiosae, scordii, terra quoque foliata tarzed by Goc Dic tartari, solutio oculorum cancri & nitrum antimoniatum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
