# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 513

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 513. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/513

In evacuantium classe etiam ea locum obtinent, quae IIX. Expectolympham mucidam in glandulis, vel potius glandulosis tu- rantia. nicis, ex arterioso sanguine secretam & in emunctoriis haerentem, evocant. In nullo vero corporis organo mucositatis copiosior succedit sequestratio, quam in interioribus canalis asperae arteriae ipsisque pulmonum bronchiis, quae interius tunica glandulosa obducta sunt, unde per tussim copiosa persaepe serosa, pituitosa, viscida, interdum etiam purulenta materia, in morbis praesertim qui pulmonum compagem afficiunt, tam acutis, quam chronicis, reiicitur. Et hanc e thoracis cavo evacuationem quae promovere solent, vocantur, EXPECTORANTIA, in quorum numero e vegetabilium familia sunt maxime radix helenii, ari, iridis Florentinae, liquiritiae, herba veronicae, chaerefolii, scabiosae, pilosellae, lae, scordii, hyssopi, dracunculi esculenti: flores violarum, crocus, malvae, papaveris rhoeados, semen anisi, foeniculicortex ligni sassafras; ex gummatibus resinosis gummi ammoniacum, benzoe; ex fructibus passulae, ficus, iuiubae, nuclei pini, mel, succus liquiritiae, oleum amygdalarum dulcium; ex animalibus: sperma ceti & pinguedines; ex mineralibus: sulfur, eius flores & lac; ex compositis balsamum sulphuris anisatum, spiritus salis ammoniaci anisatus, lohoch sanum & expertum, sirupus pulmonum vulpis, elixir nostrum pectorale, balsamum pectorale Meibonii, spiritus asthmaticus Michaelis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
