Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 521
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. ROBORANTIBVS. Ertium nunc ex summis remediorum generibus se- I Analeptica. quitur, complectens ea, quae solidis dicata sunt, ita quidem, ut circa eorum vires ac potentias motrices, easdem refocillando, firmando ac intendendo, occupentur, &desumta a robore generali denominatione, audiunt ROBORANTIA. Horum pariter maxima in arte medica utilitas est atque necessitas; eo quod robore ac inde pendente motuum exercitio, vita omniumque actionum integritas &continetur, &absolvitur; eaque propter ubi sanitas offensam patitur, roboris maximum momentum ac nonnisi motu labefactatae functiones ad pristinum ordinem reducuntur. Iam vero plura, quoad vires &usum specialius distinguenda, hunc censum subeunt, &primum merito locum obtinent ANALEPTICA, quo quidem nomine insigniuntur, quae vires imminutas &depressas erigunt, restituunt &confortantem, uti vocant, vim habent, &passim Huic scopo obtietiam cordialia &cardiaca dici solent. nendo serviunt ex vegetabilibus: flores rosarum, citri, aurantiorum, iasmini, liliorum convallium; herbae: melissa, origanum, marum, poma citri, Chinensia recentia &ex aroUuu mati(Hoff. Syst. Med. p. III.