# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 521

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/521

CAPVT VI. ROBORANTIBVS. Ertium nunc ex summis remediorum generibus se- I Analeptica. quitur, complectens ea, quae solidis dicata sunt, ita quidem, ut circa eorum vires ac potentias motrices, easdem refocillando, firmando ac intendendo, occupentur, & desumta a robore generali denominatione, audiunt ROBORANTIA. Horum pariter maxima in arte medica utilitas est atque necessitas; eo quod robore ac inde pendente motuum exercitio, vita omniumque actionum integritas & continetur, & absolvitur; eaque propter ubi sanitas offensam patitur, roboris maximum momentum ac nonnisi motu labefactatae functiones ad pristinum ordinem reducuntur. Iam vero plura, quoad vires & usum specialius distinguenda, hunc censum subeunt, & primum merito locum obtinent ANALEPTICA, quo quidem nomine insigniuntur, quae vires imminutas & depressas erigunt, restituunt & confortantem, uti vocant, vim habent, & passim Huic scopo obtietiam cordialia & cardiaca dici solent. nendo serviunt ex vegetabilibus: flores rosarum, citri, aurantiorum, iasmini, liliorum convallium; herbae: melissa, origanum, marum, poma citri, Chinensia recentia & ex aroUuu mati(Hoff. Syst. Med. p. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
