Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 523
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in plurimis morbis, praesertim febribus &convulsionibus, magna quidem vis &potentia motrix cordi, arteriis &membranis nervosis inest, &tamen vires naturales Proinde potius verum visunt languidae &valde infirmae. rium naturalium robur maxima ex parte dependet a congruis alimentis, esculentis &potulentis, in bonos succos &sanguinem conversis, ex quibus postea tenuissimum illud, quod in cerebro separatur fluidum, &per nervos ad musculos &tunicas musculosas delatum, potissimum corpori &eius partibus vigorem ac firmitudinem largitur, denuo ingeneratur. III. Optimae igitur materiae nutrientia sunt optima analeptica, cuius generis sunt iuscula ex carnibus gelatinosa, caponum, ossibus &eorum medulla, per decoctionem cum aqua, pauxillo vini, adiectis aliquot taleolis pomi citri, tantillo salis, pulveris macis &caryophyllorum, in clauso vase parata, item quae ex pane nigro Westphalico, aqua &vino cum ovis conficiuntur, decoctum quoque succolade, cum vel sine lacte, lac ipsum asininum, aqua panis grossioris cum corticibus citri destillatum, &vinum maxime Rhenanum generosum &annosum, item verum Hungaricum. Haec tamen praesidia alimentosa &nutrientia ad vires erigendas, non in ipso morbo, neque ubi tota massa sanguinis &humorum valde impura est, sed inclinatis morbis &ubi a praecedenti morbo, vel animi affectu, diuturna vigilia, corporis. &animi labore ac fatigatione, vel nimiis haemorrhagijs, vires exhaustae sunt &attritae, optime conveniunt, quin etiam tunc perita adhibenda moderatio, eo quod celeriter admodum in sanguinem transeunt eiusque copiam augent. II. Analepticis in roborantium classe succedunt BALSAMICA, quae calidioris &acrioris sunt indolis.