# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 523

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/523

Nam in plurimis morbis, praesertim febribus & convulsionibus, magna quidem vis & potentia motrix cordi, arteriis & membranis nervosis inest, & tamen vires naturales Proinde potius verum visunt languidae & valde infirmae. rium naturalium robur maxima ex parte dependet a congruis alimentis, esculentis & potulentis, in bonos succos & sanguinem conversis, ex quibus postea tenuissimum illud, quod in cerebro separatur fluidum, & per nervos ad musculos & tunicas musculosas delatum, potissimum corpori & eius partibus vigorem ac firmitudinem largitur, denuo ingeneratur. III. Optimae igitur materiae nutrientia sunt optima analeptica, cuius generis sunt iuscula ex carnibus gelatinosa, caponum, ossibus & eorum medulla, per decoctionem cum aqua, pauxillo vini, adiectis aliquot taleolis pomi citri, tantillo salis, pulveris macis & caryophyllorum, in clauso vase parata, item quae ex pane nigro Westphalico, aqua & vino cum ovis conficiuntur, decoctum quoque succolade, cum vel sine lacte, lac ipsum asininum, aqua panis grossioris cum corticibus citri destillatum, & vinum maxime Rhenanum generosum & annosum, item verum Hungaricum. Haec tamen praesidia alimentosa & nutrientia ad vires erigendas, non in ipso morbo, neque ubi tota massa sanguinis & humorum valde impura est, sed inclinatis morbis & ubi a praecedenti morbo, vel animi affectu, diuturna vigilia, corporis. & animi labore ac fatigatione, vel nimiis haemorrhagijs, vires exhaustae sunt & attritae, optime conveniunt, quin etiam tunc perita adhibenda moderatio, eo quod celeriter admodum in sanguinem transeunt eiusque copiam augent. II. Analepticis in roborantium classe succedunt BALSAMICA, quae calidioris & acrioris sunt indolis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
