# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 526

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/526

Cavendum vero ab eorum liberaliori dosi est, quando corpora succis & sanguine plena, alvinae sordes restagnant, iuvenibus & cholericae sensibilioris indolis subiectis. V Ego medie mentum liquidum balsamicum, quod vulgo vocant balsamum vitae, ex optimis his & maxime oleis veris non adulteratis conflatum, per viginti & quod excurrit annos in usu habui, cuius tam spectata virtus, ut reliquis omnibus roborantibus & balsamicis quisque facile carere possit, si unico hoc interne & externe recte uti norit. Et hoc suavissimum efficacissimumque medicamentum, eximia roborante & restaurativa facultate toties totiesque nobilitatum, late quidem iam innotuit; sunt vero, qui assimulatum huic, ex adulteratis maxime oleis, non tam concinnatum, quam confusum, nefario dolo meo sub nomine incautis venditant, quod tamen virtutem & famam suam neutiquam sustinere potest. III. Sequuntur stomachi & intestinorum tonum roborantia, quae simul carminativa complectuntur, eoque nomine laude digna ex radicibus: galanga, gentiana rubra, gedoaria, pimpinella, calamus aromaticus, larum; ex corticibus: canella alba, sassafras, citri, aurantiorum & pomorum Chinensium recentes, cortex Africanus, Winteranus, chaccarilla; ex aromatibus: piper, zingiber, caryophylli, cinnamomum, cardamomum, macis; porro chamomilla Romana & vulgaris, absynthium, mentha, carduus benedictus, semina quatuor carminativa; ex praeparatis, oleum de cedro, aurantiorum per expressionem paratum, oleum chamomillae, vulgaris, dauci cretici, anisi stellati, cymini & carvi verum, menthae, absynthii, spiritus salis, nitri dulcis; ex compositis sal volatile Sylvii, elixir stomachale nostrum, Michaelis, essentia carminativa Wedelii, pulvis stomachicus Birckmanni, essentia corticum aurantiorum cum spiritu nitri dulci, tinctura tarpoogle tartari & oleo aurantiorum per expressionem parata, essentia composita absynthii Conerdingii, aqua scarminativa Dorncrellii, spiritus de tribus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
