# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 527

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/527

Theoremata practica. Vtut plurima ex adductis superius cephalicis & nervinis, in morbis ventriculi & intestinorum, praesertim, qui a tono eorum deiecto, vel debilitato proveniunt, egregio etiam sint praesidio; suppetunt tamen adhuc alia, quae vitiis harum partium amovendis, pro passionum differentia, specifica quasi efficacia sunt accommodata. Scilicet ad appetitum, ob saburram viscidorum & acidorum in ventriculo cruditatum vacillantem, redintegrandum, praeter amara, ut radicem gentianae rubrae, herbam absynthii, cardui benedicti & aromata, radix maxime galangae, pimpinellae, canella alba, piper, zingiber, arum cum fructu usurpari possunt. Ad nauseam, vomitionem & inversionem ventriculi compescendam, nil mentha, eius aqua spirituosa & oleo probe destillato, item mastiche & eius spiritu, nec non qui ex balsamo Peruviano & sale tartari paratur, item liquore nostro anodyno minerali, praesentius & efficacius est. Ad doloris cardialgici, colici & torminum atrociam levandam, cortices aurantiorum recentes & ex iis rite extracta essentia, aqua & oleum cymini Aethiopici, oleum non adulteratum florum cl amomillae vulgaris, spiritus nitri dulcis bene praeparatus, remedia sunt expeditissima. Ad intestinorum nimiam laevitatem & nimias deiectiones moderandas, cortex chaccarillae peculiari splendet efficacia. In intestinorum inflatione ad elidendos flatus, aqual carminativa Dorncrellii, essentia carminativa Wedelii, item spiritus de tribus cum spiritu nitri dulcij nuptus, essentia & aqua zedoariae, cardamomum, oleum carvi & cymini verum destillatum, omnibus facile palmam praeripiunt. Proximum est ut roborantia VISCERALIA, quae nempe IVVisceralia visceribus sanguineis, ut hepati, lieni, utero, renibus, pulmonibus firmandis & roborandis, quo eo expeditius officio suo fungantur, dicata sunt, adeoque ad horum classem hepatica, splenetica, pnevmonica; uterina, cachectica, antihydropica, antiicterica, antihysteriaca, antiphthisica commode referri possunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
