Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 531
Unproofread scanNot analysed yet
Theoremata. Species quas jam recensuimus ex principio paullo fixiori terrestri cum acido iuncto agendi facultatem habent, ac dum nimis relaxatas fibras paullo strictiores reddunt, a decubitu &stagnatione nimii liquidi eas liberant, simulque coëuntibus propius fibris solutis, consolidationem &coalescentiam promovent. Differt tamen constrictiva in ipsis virtus gradu; siquidem in radice tormentillae, bistortae &eius extracto, floribus balaustiorum, corticibus granatorum, foliis quercus, alumine, liquore martiali, fructibus &cortice acaciae, fructibus cydoniorum, &baccis exsiccatis myrtillorum, longe eminentior est, quam in herbis sic dictis vulnerariis, quae subtiliori terreo alcalino principio, quod partibus sulphureis balsamicis fixioris indolis intermixtum, imbutae, lenius &tutius operantur, &multi ac praestantis in praxi medica sunt usus. Quod autem haec tam vnineraria, quam adstringentia, subtilius, solubile, terreum, constringentis facultatis elementum recondant, ex eo planius facile innotescit, quod infusum eorundem paullo saturatius, ad mixturam vitrioli martis, immo omnium liquorum martialium, non secus ac cum gallis sit, nigrum &atramentosum colorem recipiat. Corollaria practica. I. Si ullus remediorum usus, cum prudentia &exquisita providentia instituendus, certe adstringentium.